ARGENTARII

ARGENTARII
ARGENTARII
dicti sunt apud Romanos, cives Romani, qui tum Romae, tum in ptovinciis, rei nummariae negotiationem exercebant. Sic Cicero, Ep. ad August. Avum suum Argentarium fuisle, indigitat. Aliter Nummularii, Mensarii, Campsores, Trapezitae, Collybistae, Mensae exercitores Latine Α᾿ρχυροπρᾶται Α᾿ργυραμοιβρι Α᾿ργυρογυώμονες, Graecis etc. quae voces synonymae fere sunt, nisi quod Argentarii maiores negotiatores erant, qui non in permutando tantum, ut coeteri, tabernam exercebant, sed qui etiam nummos, tum suos, tum aliorum foenori collocabant. Habebant illi tabernas ac mensas suas in Foro et apud eos foenebres pecuniae deponebantur, quas per partes erogabant, ac collocabant, quarum probatio scripturis probationibusque continebatur, l. 4. prin. l. quaedam l. Argentarius de edend. etc. Sed et ad eos deferebantur pecuniae, sine foenore, propter fidem publicam duntaxat, i. e. ut tutiore locô, quam privatis in aedibus, asservarentur: nam in aede Castoris reponebantur, uti ex Plauto discimus Curculione, Actu 4. Kse. 1. v. 20. Iuvenal. Sat. 14. v. 260.
---- Quantô capitis discrimina constant
Incrementa domus, aerata multus in arca
Nummus, et ad vigilem ponendi Castora nummi.
lidem Auctionibus praeerant: contractus quoque, apud eos celebrati, illorum calendariis inscribebantur, quos idcirco cogebantur edere postulantibus, l. 4. l. 6. 9. §. 1. et l. 10. ff. de ed. Porro eorum erat spectare pecuniam, an proba sit et locabilis cuiusque pretii, unde ἀργυρογυώμονες, ut visum; dicti. Primus autem iis Tabernas in Foro exstruxit Tarquinius Rex, uti refert Dionys. Halicarn. l. 3. apud quas auctiones fieri solitae. Has Hannibal. postmodum, velut de Roma capienda certus, vocatô praecone ipsas vaenire iussit, apud Livium l. 26. Vide quoque infra Horrea, it. Mensa Trapezitica. Hinc Argentariam facere vel exercere, l. Argentar. § 1. ff. de eden. et Argenariae Societas l. 52. § cum duo ff. pro soc. apud Ioann. Calvinum Lexic. Iurid. Recentiori aevô Argentarii dicti sunt, qui ab argento, i. e. qui cnstodiunt argentum, Willh. Britoni; Gloss. Graeco-Lat. Α᾿ργυροφύλαξ, Argentarius. Cuiusmodi munus fuit Argentarii Regis, in aula Franciae Regum, penes quem Thesauratii Regii ex sisco quotannis certam pecuniae summam deponebant, ad Regiae domûs impensas, de qua rationes inibat in Camera computorum: Is autem A. C. 1351. libras 400. pro vadiis percipiebat, ut docet ex Computo Stephani de Fonte, Argentier du Roy, quod in eadem Camera asservatur, Car. du Fresne. Proprie vero Latinis Scriptoribus Argentarios tuisse Α᾿ργυροπράτας sive Α᾿ργυραμοιβοὺς, quos vulgo Cambiatores, Galli Changeurs, dicunt, probat pluribus Salmas. de Usuris p. 490. ubi etiam Coactores appellatos fuisle, ostendit. Aliquando tamenArgentarii idem, qui Monetarii, sunt, atque ita Praepositos Argentariorum in L. Wisigoth, l. 2. tit. 4. § 4. intelligendos wuidam volunt. Vide infra Nummularii In l. 37. Cod. Theodos. de Decurion. Argentariorum nomine veniunt, qui argentô vel aurô arma militatia ornabant; iidem forre cum Barbaricariis, in Not. Imp. ubi Praepositi Barbaricariorum seu Argentariorum non semel occurrunt. Tandem in L. Burg. sic dicuntur, qui argentea opera consiciunt, uti docet, Car. du Fresne in Glossar. Vide Calvin. Lexic. Iurid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • argentarii — Money lenders …   Ballentine's law dictionary

  • Аргентарии — (argentarii) менялы и банкиры в древнем Риме, см. Банки …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Roman commerce — Roman trade was the engine that drove the Roman economy of the late Republic and the early Empire. Fashions and trends in historiography and in popular culture have tended to neglect the economic basis of the empire in favor of the lingua franca… …   Wikipedia

  • Lucius Caecilius Iucundus — was a banker who lived in the Roman town of Pompeii in the first century. His house still stands and can be seen in the ruins of Pompeii. It was partially destroyed by the eruption of Vesuvius in 79. This house is known for its beauty, along with …   Wikipedia

  • Economie romaine — Économie romaine Amphores au château de Bodrum en Turquie. L’économie sous la Rome antique s est fortement développée à partir du IIe siècle av. J. C. en même temps que l expan …   Wikipédia en Français

  • Économie romaine — Amphores au château de Bodrum en Turquie. L’économie sous la Rome antique s est fortement développée à partir du IIe siècle av. J.‑C. en même temps que l expansion territoriale. Cette croissance est due à plusieurs facteurs. D une part… …   Wikipédia en Français

  • Банки — I в современном экономическом строе Б. являются высшей формой кредитного посредничества и важнейшими органами вексельного и денежного обращения. Цель банковой деятельности: во первых, создать систему кредита (см. это сл.), которая обеспечивала бы …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • ТРАПЕЗИТ —    • Τραπεζίτης,          банкир, который занимался в широких размерах различными денежными операциями, названный так от слова τράπεζα (стол), т. к. он имел свое местопребывание за таким столом в одном из портиков на площади в Афинах; вследствие… …   Реальный словарь классических древностей

  • LABOR — et exercitium, torpentem in nobis excitat ealorem, eoque et spiritus reddit vegetos et alacres: atque, ut ventilatio paleas e tririco et spicas inanes flatu dispellit. ita exercitatio quoque fugat noxios e corpore humores. Quâ similitudine hoc… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MENSA Trapezitarum seu Argentaria — memoratur l. 19. ff. 1. de Institor. Dominus, qui servum institorem apud Mensam pecusniis accipiendis habuit, post libertatem quoque datam, idem per Libertum negotium exercuit. Notum enim, maiorem fere pecuniae numeratae partem habuisse Veteres… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”